- CN. MANLIUS Volso
- CN. MANLIUS Volsode quo Livius l. 38. c. 12. 44. 45. Cn. Manlius Volso, inquit, Consul in Asiâ acceptis a Scipione copiis, et exercitu lustratô, contra Gallograecos bellum gessit, eisque superatis revertens, cum in aede Bellonae triumphum peteret, decem legati, qui cum eo missi fuerunt, restitêre: Inter quos Lucius Furius Purpurio et L. Aemilius Paulus dicebant se legatos Cn. Manlio datos, pacis foederisque cum Antiocho ineundi gratiâ, Manlium autem operam dedisse, ut eam pacem turbaret, multosque nobiles viros in exercitu suâ temeritate morti obiecisse. Vicit tamen, amicis, atque cognatis suffragantibus, res feliciter gestas, et exercitum integrum reportatum dicentibus: Triumphus igitur ei decretus est. Vide Liv. l. 38. c. 50. Flor. l. 2. c. 11. Aur. Vict. de Viris Ill c. 55. Manlius Proconsul ex Hispania revertens, cum in Aede Bellonae triumphum ob res bene gestas peteret, exemplum obstabat; quod ita comparatum more Maiorum esset, ne quis qui exercitum non deportâsset, triumpharet, nisi perdomitam pacatamque provinciam successori tradidisset. Medius igitur ei honos habitus est, ut ovans urbem intraret. Liv. loc. cit. Vide et Cneus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.